monumenta.ch > Hieronymus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 48
Quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum, faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen eius. Pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in Hebraico scriptum est ECEB, et Aquila interpretatus est ὕστερον, id est, postea, et Theodotio novissime, et Septuaginta verumtamen; in Hebraico sic legi potest: Quapropter haec faciam tibi, Israel, postea, id est, multo post tempore, et in novissimis saeculis, ut rursus ab alio principio versus incipiat: Cumque hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Rursumque in eo loco ubi Septuaginta transtulerunt, praeparare ut invoces Deum tuum, et nos iuxta Theodotionem posuimus, praeparare in occursum Dei tui, Symmachus et Quinta Editio transtulerunt, praeparare ut adverseris Deo tuo: quod Hebraice dicitur, HECHIN LACERATH ELOICA. Pro montibus quoque qui Hebraice dicuntur ARIM, soli Septuaginta βροντὴν, id est, tonitruum verterunt.